monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 43
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XLII. DE RUPIBUS PETRUS <<<    

EPISTULA XLIII. GAUFREDO , PETRUS, SHOW APPARATUS

1 Ut antequam gratias agam, querelas praemittam, amicabiliter conqueror, quod tantus, tam charus, tam antiquus amicus, ut non visum, ut ignotum, ut non probatum amicum me deseruistis, sprevistis, abiecistis. Hoc non paucis diebus, sed multis iam annis fecisse videmini. Nam a concilio Pisano, tempore papae Innocentii celebrato, cui et vos interfuistis, et ego non defui, nec vestros apices legi, nec nuntios vidi, nec aliquid eorum quae a partibus amici amicus sperare solet, accepi.
2 Vidi quidem litteras, audivi et quosdam nuntios, sed qui negotia communia afferrent, non qui aliquid de vero amici affectu referrent. Idcirco nihil me ex parte vestra vidisse dico, nihil me audisse profiteor. Nonne ergo merito queror? nonne iuste irascor? Dilexit vos, et adhuc diligit anima mea. Et quare? Quia semper in vobis Deum reveritus sum, quia eum semper in vobis colui, quia pro inhabitante habitaculum adamavi. Cum enim omnibus pene Latinis episcopis, aliqua necessitudine, aliqua de causa plus minusve astrictus tenear, vobis tamen, licet forte hoc ignoretis, singularem iam ab antiquo inter plura cordis mei receptacula mansionem paravi, et adhuc conservo. Hoc ideo, ut dixi, quia Deum in vobis veneror, quia verum atque sincerum vos semper divinarum rerum cultorem expertus sum.
3 Quando enim labores vestros, quando cursus, quando recursus pro Ecclesia Dei, sponsa Christi, enumerare potero? Quando religionis amorem, et eius exquisitum ubique augmentum enarrare valebo? Quando et ipsas sacrorum locorum frequentes visitationes describere praevalebo? Sed haec, mi charissime, supprimenda sunt, nec in istis maxime plus iusto stylum effluere decet.
4 Credo enim, et etiam novi non praestolari vos de piis operibus vestris mortalium favorem, sed aeternam mercedem. Haec tamen ea de causa breviter tetigi, ut sciretis, et recordaremini quia et vos diligo, et qua de causa, et dilexi, et diligo. Iam ad gratias religiosae reverentiae vestrae agendas non sufficio, quia eas merita nostra superasse cognosco.
5 Quid enim dignum referre possim his, quae per priorem de Nogento cognovi? Qui mihi scripsit, quantum amoris affectum erga Cluniacensem Ecclesiam seque specialiter ac suos agnoverit, quantumque hoc non affectu tantum, sed et effectu probaverit? Dixit enim ecclesiam Castriduni, quam Cluniacus olim possedisse dicebatur, a canonicis eiusdem Ecclesiae, ab advocato Ecclesiae vicecomite, ab omnibus tandem qui aliquid iuris in ea se habere dicebant, tam precibus quam vi iustitiae extorsisse, et vestrae Cluniacensi Ecclesiae, cuius iuris fuerat, reddidisse.
6 Super his quidem gratias ago, sed longe maiores, quia in hoc opere quanto affectu vestram, quod iterum dico, Cluniacensem Ecclesiam diligatis, agnosco. Agnovissetis olim, et agnosceretis adhuc, si experiri placeret, si, ut dixi, vos diligo, si dilectionem hanc vere in corde conservo. Et quid his plura dicerem? Verbosus forsitan videri deberem, si non tam diuturno tempore tacuissem. Sed ad tam longi temporis silentium, quod potest videri verbum prolixum?
7 Ergo bone, longaeve, et probate senex, et pontifex Dei, memento (quod tamen semper tibi cordi inesse credo) quod nec tua, nec mea diuturna esse potest ulterius in hac vita misera mora. Es quidem tu senior, sed nec ego iam iuvenis. Quid ergo nobis restat, nisi ut ad summum pontificem et episcopum animarum nostrarum Iesum totus sermo noster recurrat, totus animus suspiret, totus homo noster interior et exterior anhelet?
8 Iam pene, iuxta verba ipsius, fur nocturnus perfodere domum nostri corporis properat. Iam Dominus domus venire festinat, iam clamor media nocte factus iacentes in lectis excitat, et dicit: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Quid ergo ultra iam proderit episcopari? quid, ut sic loquar, abbatiari?
9 Quid sub praetextu rerum coelestium terrena diligere? Quid sub umbra aeternorum peritura, imo pereuntia amare? Sed insipiens factus sum. Videor, ut dicitur, Minervam docere, videor ligna ad silvam convehere, videor flumen maximum lagena aquae infundere. Sed vere non hoc docens dico, sed hac, licet parva, occasione suscepta, miseriam meam defleo; et quia quo post mortem (quae forte non longe abest) rapiendus sim ignoro, tremesco. Valete in Iesu salutari nostro, domine episcope et amice charissime; et quia per gratiam Dei vos vobis credo sufficere, mei, qui in nullo mihi sufficio, apud Dominum mementote.
10 Si quid boni spiritualis vel corporalis in Ecclesia nostra est, vestrum est.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XLII. DE RUPIBUS PETRUS <<<    
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 43