monumenta.ch > Sulpicius Severus Incertus > Incipiunt basilicae. Titulus primus in turre a parte orientis.
Sulpicius Severus Incertus, Carmina, Item illic super locum lecti eius. <<<     >>> Item alius.

Incipiunt basilicae. Titulus primus in turre a parte orientis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Ingrediens templum refer ad sublimia vultum,
Excelsos aditus suspicit alta fides
Esto humilis sensu sed spe sectare vocantem;
Martinus reserat quas venerere fores.
2  Haec tuta est turris trepidis obiecta superbis
Elata excludens, mitia corda tegens.
3  Celsior illa tamen quae coeli vexit ad arcem
Martinum astrigeris ambitiosa viis.
4  Inde vocat populos qui praevius ad bona Christi
Sidereum ingressus sanctificavit iter.