monumenta.ch > Sulpicius Severus Incertus > Item in introitu a parte occidentis super ostium Hstoria picta viduae.
Sulpicius Severus Incertus, Carmina, Item alius. <<< >>> Item versus super ostium a parte Ligeris.
Item in introitu a parte occidentis super ostium Hstoria picta viduae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Discat evangelico Christum sermone fateri
Quisque venit summo vota offerre Deo.
2 Quamvis corde tremens, supplex genu cernuus ore
Si cessent operae nempe fides vacua est.
3 Lege sub hac pariter locuples pauperque tenentur;
Cui sensus desit mente probavit opus,
Nec quemquam excusat tenuis atque arcta facultas.
4 Affectu constat gloria non pretio;
Qui tribuit quaecumque potest is plurima confert;
Parva licet dederit maxima quaeque cupit.
5 Inter opum cumulos scimus et dona potentum
Praelatam viduae pauperis esse fidem
Mercantem nummis coelorum regna duobus
Sublimem vexit iustus in astra pater,
Non quae multa dedit sed quae sibi nulla reliquit,
Laudari meruit iudicis ore Dei.