Augustinus
  De libero arbitrio
    LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur.
    LIBER SECUNDUS. In quo, difficultate ex eo quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria haec disquiruntur: Qua ratione Deum esse manifestum sit; an ab ipso sint bona quaecumque; utrum in bonis censenda sit libera voluntas.
    LIBER TERTIUS. In quo quaeritur unde ille motus existat quo voluntas ab incommutabili bono deflectit; an secum invicem pugnent Dei praescientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creaturae, quae peccato obnoxia sit, productione ac supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitia perducta disputatione declaratur quemadmodum ea haud iniuste in Adae posteros demanent; utque propter haec ipsa immerito peccantes excusationem obtendant: deinceps vero difficultates nonnullae huc pertinentes enodantur.


Home      Up one level