monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 1
Iusserunt domini fratres , et in ipsis Dominus omnium, ut istum psalmum afferam ad vos intelligendum, quantum Dominus donat. Adiuvet orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus utilis est; quia non est omnium fides . Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix omnium malorum , sicut radix spinarum, etiam dulcem pluviam ad punctiones convertit.