monumenta.ch > Hieronymus > csg48.38 > bnf17226.182 > bsbClm14395.193 > bnf10439.60 r > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 6
Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus : ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci . Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo eius apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum : et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum .