monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 9
In circuitu impii ambulant : id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum . Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : multiplicantur autem iusti secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem .