monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, 1, 2
Iam vero quia in quocumque genere vitae, quod habet aliquam professionem, non omnes inveniuntur probi, non omnes reprobi, ex hoc apparet, quia de quibusdam hominum generibus, quae per similitudines in Evangelio modo proposita audivimus, sic concluditur: Unus assumetur, et unus relinquetur . Assumetur bonus, reliquetur malus. Videntur duo in agro; eadem professio est, sed non idem cor. Professionem vident homines, cor novit Deus. Quodlibet ergo ager significet. Unus assumetur, et unus relinquetur. Non quasi dimidia pars assumetur, et dimidia relinquetur: sed genera hominum duo dicit. Et si aliud eorum sit in paucis, aliud in multis, Unus assumetur, et unus relinquetur: hoc est, unum genus assumetur, et alterum relinquetur. Sic in lecto, sic in molendino. Exspectatis fortasse quid ista sint: videtis tecta esse, et similitudinibus quidusdam involuta. Potest mihi aliud videri, alteri aliud: sed neque ego eo quod dixero praescribo alteri ad meliorem intellectum, nec ille mihi ad utrumque accipiendum, si utrumque cum fide concordat. Videntur enim mihi in agro laborare qui praesunt Ecclesiis; sicut Apostolus dicit: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Nam et architectum se dicit, cum dicit: Ut sapiens architectus fundamentum posui: et agricolam, cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit . In molendino ergo duas dixit , non duos; credo, quod haec figura ad plebes pertineat: quia praepositi regunt, plebes reguntur. Et molendinum puto dictum mundum istum; quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit. Sunt ergo qui de actionibus mundi non recedunt: sed tamen et ibi alii bene operantur; alii male; alii sibi amicos faciunt de mammona iniquitatis, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna , quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare alii ista negligunt, quibus dicitur ibi: Esurivi, et non dedistis mihi manducare . Proinde, quia de his qui versantur in negotiis et operibus huius mundi, alii diligunt benefacere indigentibus, alii negligunt: tanquam de duabus in molendino una assumetur, et una relinquetur. Lectum autem positum arbitror pro quiete: quia sunt qui neque actiones mundi pati volunt, sicut sunt coniugati homines habentes domos, familias, filios; neque aliquid in Ecclesia agunt, sicut praepositi velut in agricultura laborantes; sed velut ad haec infirmi, secedunt ad otium, et quieti esse diligunt; veluti memores infirmitatis suae, non se committentes magnis actionibus, et quodammodo in strato infirmitatis rogantes Deum. Et ipsa professio habet bonos, habet fictos: proinde etiam ex his unus assumetur, et unus relinquetur. Ad quamcumque professionem te converteris, para te pati fictos: alioquin si te non paraveris, invenies quod non sperabas, et deficies aut perturbaberis. Ad omnia ergo te paratum facit qui tibi loquitur, cum tempus est et illi loquendi, nondum iudicandi, et tibi audiendi, nondum frustra poenitendi. Est enim modo poenitentia non frustra: erit tunc frustra. Non enim tunc non poenitebit homines male vixisse: sed nullo modo illis iustitia Dei revocat quod sua iniustitia perdiderunt. Iustum enim est apud Deum, ut modo impertiat misericordiam, tunc exerceat iudicium. Ideo nunc non tacetur. An tacetur? Arguat quisque, murmuret, si non per totum orbem haec Scriptura recitatur atque cantatur; si cessat etiam venalis ferri per publicum.