monumenta.ch > Augustinus > sectio > csg7.68 > sectio 5 > sluMscr.Dresd.A.145.b.68 > bnf9389.73 > csg51.41 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 7
Quoniam Deus in generatione iusta est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Iniustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori . Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.