monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 100, 13
Unde dixi hoc? Quia diem in spe habemus. Dies nobis in Christo debet esse. Nam quamdiu inter tentationes sumus, nox est. In ista nocte parcit Deus peccatoribus, ut non illos tollat; flagellat illos tentationibus, ut corrigantur; tolerat illos in civitate sua. Putamus semper tolerabit? Si semper misericordia est, non est iudicium: si autem, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; modo parcit, tunc iudicabit. Sed quando iudicabit? Cum transierit nox. Ideo dixit, In matutinis inter ficiebam omnes peccatores terrae. Quid est, In matutinis? Cum iam dies venerit, nocte transacta. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi: parcebat, cum corda hominum essent occulta. Vides aliquem male vivere, toleras illum: nescis enim qualis erit, quia nox est; utrum qui hodie male vivit, cras bene vivat; et utrum qui hodie bene vivit, cras malus sit. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores. Sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiae, interficientur. Et quare interficientur? Ut dispergantur de civitate Domini, de societate Ierusalem, de societate sanctorum, de societate Ecclesiae. Quando autem interficientur? In matutinis. Quid est, In matutinis? Cum nox transacta fuerit. Quare modo parcit? Quia tempus est misericordiae. Quare non semper parcit? Quia, Mirericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Fratres, nemo sibi blandiatur: interficientur omnes operantes iniquitatem; interficiet eos Christus in matutinis, et disperdet eos de civitate sua. Sed modo cum tempus misericordiae est, audiant eum. Ubique clamat per Legem, per Prophetas, per Psalmos, per Epistolas, per Evangelia: videte quia non tacet, quia parcit, quia erogat misericordiam; sed cavete, quia venturum est iudicium.