monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 4
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quis Dominus, nisi Iesus Christus, magnus et laudabilis nimis? Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intelligite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intelligatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intelligite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret, Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens, Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tanquam dicens, Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicuius explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse laudetur, ipse praedicetur, eius gloria nuntietur, et aedificatur domus .