monumenta.ch > Servius > 75 > sluMscr.Dresd.A.145.b.183 > sectio 26 > sectio 8 > bsbClm6224.198 > sectio 2 > sectio 5
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 5
Et filii Sion exsultent in rege suo. Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in eius reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Ierusalem vera (quia ipsa Sion, quae Ierusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra . Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est iustorum. De illa dictum est, Gloria in excelsis Deo: de hac dictum est, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.