monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > bnfGrec107.987 > csg75.680 > sectio 17 > sectio 7 > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 18
Confirmat Dominus omnes decidentes. Sed quos omnes decidentes? Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis . Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et confirmat Dominus omnes decidentes. Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abiecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes sunt. Sed confirmat Dominus omnes decidentes. Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis . Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt iustis, confirmat Dominus omnes decidentes. Deciderat Iob a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adiutricem: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus ? Quomodo confirmaverat decidentem! Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit, inquit, iustus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum eius . Et erigit omnes elisos: omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit .