monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 20
Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas? Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult indicere. Si de talibus cogitabatis, iam auferte cogitationes vestras a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et dedisti mihi manducare . Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?