monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 6
Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius. Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quando explicat omnia numerando? Sed tamen summatim et quasi omnia perstrinxit, et conclusit omnia coelestia laudantia Creatorem suum.