monumenta.ch > Augustinus > sectio 12
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 12
Et crediderunt in verbis eius. Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis eius, vel, in verba eius, sed, in verbis eius; tamen Scripturis usitatissima. Et laudaverunt laudem eius. Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem proiecit in mare .