monumenta.ch > Servius > 13 > 31 > 18 > 14 > 51 > 26 > 64 > 77 > 34 > 12 > csg48.255 > 84 > csg864.354 > 68 > 57 > sectio 16 > 141 > sectio 5 > sectio 32

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 32
Et iratus est furore Dominus in populum suum. Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.