monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p40, 4
et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere - quamquam hoc dicere nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet et prophet ae - licet recte dici possit ad soiamfidem pertinere dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus inuicem.