monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 22, 7
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium? Iisdem Pharisaeis de falsa iustitia tumentibus etiam consilium correctionis ostendit. Admonet namque eos ut per opera misericordiae sibimet ipsis supernae misericordiae praesidia conquirant, et, non contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem se sacrificiorum Dominum placare confidant. Proposuit autem eis testimonium de propheta, et hoc illos euntes discere iussit: euntes videlicet a temeritate stultae vituperationis, ad diligentiorem Scripturae sanctae meditationem, ut qui eum peccatores suscipientem contra Scripturarum decreta facere calumniabantur, ipsi se potius intelligerent, quae essent Dei praecepta nescisse, vel agnita non fecisse. Qui enim quotidianis in templo oblationibus instantes, nulla delinquentibus compassione miserabantur, patet profecto quia contra sermonem propheticum sacrificium potius quam misericordiam quaerebant. At vero Dominus, qui, sicut scriptum est, petransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, et quoties templum intravit, magis verbo languentes curare, erudire nescios, contumaces redarguere, vel etiam foras deturbare, quam victimas studuit offerre, liquet utique quia voluntatis divinae, quam propheta monebat, iussa perfecit, misericordiae, scilicet, opus exsequendo, et non sacrificium celebrando. Qui etiam reprehensoribus suis quare cum publicanis et peccatoribus manducaret, rationem reddere non despexit, ut vel sic eos a supervacua murmuratione cohiberet, atque ad sequenda suae pietatis dona provocaret. Non enim, inquit, veni vocare iustos, sed peccatores. Idcirco igitur peccatorum convivia frequentabat, ut insidiatores suos docendo coelestes invitaret ad epulas. Sed movet forte aliquem quomodo Dominus dixerit non se venisse ad iustos, sed magis ad peccatores vocandos, cum cunctis legentibus constet quod etiam illos quos secundum Mosaicae legis instituta iustos invenit, ad evangelicae perfectionis culmen plurimos vocavit. Si enim solos peccatores, et non etiam iustos vocaret, nequaquam Nathanael discipulatus illius consors existeret, quem ad se primo venientem tanta laude dignum putavit, ut diceret: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si non iustos vocaret, Petrum et Andream in apostolatus arce non haberet, qui quanto amore iustitiae flagraverint, docuerunt cum ad testimonium praecursoris continuo Dominum videre et audire gavisi sunt. Quomodo ergo non venit vocare iustos, sed peccatores, nisi quia, sicut Lucas haec referens apertius dicit, Non veni vocare iussos, sed peccatores in poenitentiam ? Omnes namque electos ad regnum coeleste Dominus vocat, sed illos solum ad poenitentiam vocat, quos peccatis gravioribus involutos invenit. Quos vero iustitiae operibus deditos reperit, non eos ad poenitentiam praeteritae conversationis, sed ad profectum magis vitae perfectioris invitat. Vocat peccatores, ut per poenitentiam corrigantur; vocat iustos, ut magis magisque iustificentur. Quamvis et ita recte possit intelligi quod ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores, quia non illos vocaverit qui, suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, sed eos potius qui fragilitatis suae conscii non erubescunt profiteri, quia in multis offendimus omnes. Si quos autem et de illis qui fallaciter sunt iusti correctos vocat ad veniam, etiam in illis implebitur eius sermo, quia non venerit vocare iustos, sed peccatores, id est, non elatos, sed humiles; non de sua iustitia inflatos, sed ei qui iustificat impium devota mente substratos. Nam et tales ubi convertuntur, nequaquam se iustos, sed peccatores necesse est sincero corde testentur. Libet autem meminisse, fratres charissimi, ad quantam Dominus arcem iustitiae Matthaeum, quem de publicanis actibus elegit, ut spem remissionis peccatoribus ampliaret, advexerit. Qualis namque sit factus, ipse apostolorum numerus cui insertus est, docet: docet et ipsa gens Aethiopum, quam de finibus terrae ultimis ad sanctae Ecclesiae societatem praedicando convertit, ablutamque fonte baptismatis, de fusca formosam reddidit, quia vitiorum nigredinem exuit, ac virtutum decoravit ornatu: docet ipsum Evangelium, in quo scribendo Novi Testamenti consecravit exordium, cui speciali privilegio donatum est ut dominicae incarnationis mysteria, quae cuncti a saeculo prophetae futura praecinebant, ipse primus omnium iam facta descripserit, et credentibus legenda transmiserit. Quod, videlicet, Evangelium ad aedificandam fidem Ecclesiae primitivae, quae ex Hebraeorum maxime populo collecta est, Hebraeo sermone composuit. Dilatata autem per orbem Ecclesia, et Graecis ac Barbaris in eiusdem fidei unitatem confluentibus, curaverunt praesules fidelium, ut idem etiam Graecum, Latinumque transferretur eloquium: quomodo etiam Marci, Lucae et Ioannis Evangelia, quae deinceps Graeca lingua ediderunt, mox in Latinum transfudere sermonem, quatenus haec omnes per orbem nationes legere et intelligere possent. Testatur et Ezechiel propheta, quantum idem Matthaeus inter praecipua sanctae Ecclesiae membra effulserit, dum sub figura quatuor animalium admirabiles omnium Evangelistarum virtutes, quas coelesti visione didicerat, plenissimo sermone describit. Sed et Ioannes Apostolus, qui erat unus ex eis, et ipse visione doctus spirituali, inter prima ecclesiae sacramenta eorumdem evangelistarum facit mentionem. Tantae quippe erant dignitatis illi qui Redemptoris nostri facta et dicta scribendo memoriae tradiderunt, ut non solum prophetico, sed et apostolico essent testimonio commendandi. Tantae erant dignitatis, ut utriusque Testamenti Scriptura eis merito testimonium daret, eorumque gloriam coeli cives non ante exortum tantummodo eorum, verum etiam post inchoatum vel expletum sanctissimi munus operis, hominibus ad memoriam referret, et quanti apud Deum habeantur ostenderent. Multa ergo de illis Ezechiel, multa eximius ipsorum commemoravit Ioannes; sed nos in praesenti, quia sermo claudendus est, unum Ioannis testimonium commemorare sufficiat: Et cum darent, inquit, quatuor animalia gloriam et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum. Oportet namque ut quoties Regis aeterni magnificentiam in sanctis Evangeliorum libris praedicari cognoverimus, procidamus humiles ante illius misericordiam, et devotis precibus imploremus, et quidquid boni operis habere possumus, non nostris hoc meritis, sed eius gratiae semper tribuamus qui sedens in throno Patris una cum Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.