monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 23, 1
Tanta ac talis est divinae Scripturae sublimitas, ut non solum verba, quae a sanctis vel ab ipso Domino dicta referuntur, sed etiam circumstantia rerum, quae simpliciter posita videntur, spiritualibus sint plena mysteriis. Ecce enim, narrante evangelista, fratres charissimi, audivimus, quia stabat Ioannes, et discipuli eius duo, et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei, statimque cognovimus, imo iam notum ad memoriam revocavimus, quare Iesum praecursor suus Agnum Dei vocaverit; quia, videlicet, eum prae caeteris mortalibus singulariter innocentem, hoc est, ab omni peccato mundum novit, quia nos sanguine suo redempturum (quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possimus, id est, exempla vivendi nobis relicturum) praevidit, quibus in dilectione calefieri deberemus. Hoc est ergo testimonium praecursoris Domini, quia facile patet fidelibus cum amoris intimi fomitem audientium cordibus infundit. Sed non est putandum quia sine certi ratione mysterii hoc relaturus evangelista praemiserit, stetisse Ioannem cum discipulis, Iesum vero ambulasse, et illo utique ambulasse, ubi sequentibus se discipulis Ioannis mansionem in qua habitabat ostenderet; caeteraque huiusmodi, quae sequentia lectionis evangelicae commemorant, si enucleatius discutiatur, inveniemus coelestibus redundare mysteriis. Stabat enim Ioannes, et respexit Iesum, quia in magno iam culmine perfectionis animi gressum fixerat, unde iure celsitudinem divinae Maiestatis mereretur intueri. Stabat, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua nullis tentationum posset improbitatibus deiici. Stabant cum illo et discipuli, quia magisterium eius corde sequebantur immobili.