monumenta.ch > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 15, 5
Sol-monath dici potest mensis placentarum, quas in eo diis suis offerebant; Rhedmonath a dea illorum Rheda, cui in illo sacrificabant, nominatur; Eostur - monath, qui nunc paschalis mensis interpretatur, quondam a dea illorum quae Eostre vocabatur, et cui in illo festa celebrabant, nomen habuit, a cuius nomine nunc paschale tempus cognominant, consueto antiquae observationis vocabulo gaudia novae solemnitatis vocantes.