monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 15, 6
Tri-milchi dicebatur, quod tribus vicibus in eo per diem pecora mulgebantur. Talis enim erat quondam ubertas Britanniae, vel Germaniae, de qua in Britanniam natio intravit Anglorum. Lida dicitur blandus, sive navigabilis, quod in utroque mense et blanda sit serenitas aurarum, et navigari soleant aequora. Vueod-monath mensis zizaniorum, quod ea tempestate maxime abundent. Haleg-monath mensis sacrorum. Vuinterfylleth potest dici composito novo nomine hyemeplenilunium. Blot-monath mensis immolationum, quia in ea pecora quae occisuri erant diis suis voverent. Gratias tibi, bone Iesu, qui nos, ab his vanis avertens, tibi sacrificia laudis offerre donasti.