monumenta.ch > Eginhardus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eginhardus, Vita Caroli Magni, p3, 2, 3
Hunc cum Pippinus, pater Karoli regis, ab avo et patre sibi et fratri Karlomanno relictum, summa cum eo concordia divisum, aliquot annis velut sub rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus, incertum quibus de causis, tamen videtur quod amore conversationis contemplativae succensus, operosa temporalis regni amministratione relicta, Romam se in otium contulit, ibique habitu permutato monachus factus, in monte Soracte apud aecclesiam beati Silvestri constructo monasterio, cum fratribus secum ad hoc venientibus per aliquot annos optata quiete perfruitur.