monumenta.ch > Eginhardus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eginhardus, Vita Caroli Magni, p3, 3, 1
Pippinus, autem, per auctoritatem Romani pontificis ex praefecto palatii rex constitutus, cum per annos 15 aut eo amplius Francis solus imperaret, finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium, ducem Aquitaniae, ab eo susceptum, per continuos novem annos gerebatur, apud Parisius morbo aquae intercutis diem obiit, superstitibus liberis Karlo et Karlomanno, ad quos successio regni divino nutu pervenerat.