monumenta.ch > Eginhardus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Eginhardus, Vita Caroli Magni, p3, 4, 1
De cuius nativitate atque infancia, vel etiam pueritia, quia neque scriptis usquam aliquid declaratum est, neque quisquam modo superesse invenitur, qui horum se dicathabere notitiam, scribere ineptum iudicans, ad actus et mores ceterasque vitae illius partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui; ita tamen ut primo res gestas et domis et foris, deinde mores et studia eius, tum de regni amministratione et fine narrando, nihil de his, quae cognitu vel digna vel necessaria sunt praetermittam.