monumenta.ch > Guido de Columnis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Guido de Columnis, Historia destructionis Troiae, p12, 4
Et statim ab eodem
Calcasimpetrato silencio, in communi audiencia predictorum dixit
hecuerba: "O nobilissimi reges, duces, et principes qui in presentis
congregacionisordine iuncti estis, nonne vestra fuit principalis
intenciocontra Troyanos, publicos hostes vestros, arma capescere,
quisub tanto facinore ab eis commisso contra se uestrarum
uirtutumpotencias excitarunt? Cur ergo ceptis moras annectitis,
cumsemper nocuerit differre paratis? Nonne creditis aut putatis
regemPriamum inter vos exploratores suos habere furtiue, qui per
eorumuicarios singula de uestra desidia illi mittunt? Nichil enim
aliudest ita peragere quam ei competencia indulgere spacia libertatis
vtper eum quesita presidia cumulet et sibi cotidie multa subsidia
coaceruet,cum tanti temporis sint iam exacta curricula quod
inpotenti manu debueritis iam inuadere regnum eius.