monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 1 > sectio 22 > sectio 11
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 11
Et finem sine honore habituri creduntur, quia dignitatem naturae mundani histrionis habitu polluere dedignantur. Hi sunt forte qui de alto virtutum culmine theatrum mundi despiciunt, ludumque fortunae contemnentes, nullis illecebris impelluntur ad vanitates, et insanias falsas. Hi iam in suis gaudent Elysiis, ad utilitatem suam vident plurima, et ad eam omnia visa retorquent.