monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iohannes Boccaccius, Genealogie deorum gentilium libri, p1, p1, 1
Si satis ex relatis Domnini Parmensis egregii militis tui vera percepi, Rex inclite, summopere cupis genealogiam deorum gentilium et heroum ex eis iuxta fictiones veterum descendentium, atque cum hac, quid sub fabularum tegmine illustres quondam senserint viri, et me a celsitudine tua quasi expertissimum atque eruditissimum hominem in talibus selectum tanto operi autorem. Sane ut omiserim desiderii tui admirationem (non enim parvum hominem decet, quid regem moveat, perscrutari) et adversus electionem mei quid sentiam dicere pretermittam, ne dum insufficentiam meam monstravero per subterfugia arbitreris impositi laboris onus evitem, antequam ad sententiam meam circa impositum opus deveniam, libet serenissime regum apponere, etsi non omnia quedam saltem que inter Domninum insignem militem tuum, dum iussa tue celsitudinis explicaret, et me intervenere verba ut eis perlectis satis de me iudicium tuum videas et temeritatem meam, dum in obedientiam tue maiestatis devenio.