monumenta.ch > Ivo Carnotensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ivo Carnotensis, Epistolae, p7, 3
Si ergo ex hac occasione te afflixit, et rebus tuis nudavit quorumdam violentorum rapax avaritia, non hoc ex se fecit iniusta eorum violentia, sed iusta et correctioni [correptioni] tuae consulens Dei sapientia, faciens etiam per malos, quamvis nescientes, bona sua, cuius vestem scindere conabaris rationibus humanis armata, sed tamen infecunda facundia (epist. 207).