monumenta.ch > Ivo Carnotensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ivo Carnotensis, Epistolae, p200, 3
Quae idcirco eminentiae vestrae praelibavimus, quoniam in Ecclesia Senonensi, Deo auctore vobis commissa, per quosdam ex fratribus eiusdem Ecclesiae grave scandalum emersisse cognovimus, partim propter cantorem ipsius Ecclesiae, qui contra sacramenta quae fecit, indebitam sibi sedem in Ecclesia temeraria ambitione occupavit, partim propter quemdam de praelatis Ecclesiae, qui publice sibi duo scorta copulavit [al. sociavit, ita ms. c.] et tertiam pellicem cui matrimoniales tabulas faciat iam sibi praeparavit (epist. 218).