monumenta.ch > Plinius Minor > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius Minor, Epistulae, 3, 1, 2
Me autem ut certus siderum cursus ita vita hominum disposita delectat. Senum praesertim: nam iuvenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera turpis ambitio est.