monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 19
Divisio. Non puto vos quaerere, quomodo haec controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; FUSCUS tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit verum est, et quod sine iure quoque rationem habet recte fit. cum de iure diceret, dixit: 'Sub arbitrio' inquit 'patris es': si in hoc subicior patri, quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim , et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo; quom itaque ei respondeo, scilicet id ago, ne desinam filius esse. atqui id(em) ago, cum respondeo emancipanti; quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? si non licet recusare, [quare] cur potius abdicas me quam tradis? cum de officio diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.