|
I.Versus 290 |
(3) | 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, ut 'tu quoque litoribus nostris'. |
4 | hic quoque] sicut ego, sicut tu. |
5 | votis vel ad vota vel votis vocabitur. |
|
I.Versus 291 |
1 | aspera tunc id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. [vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem. |
|
I.Versus 292 |
1 | cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatius 'et albo rara Fides colit velata panno'. Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel ἀπὸ τῆς ἑστίας, ut digammos sit adiecta, sicut ἦρ ver, Ἐνετὸς Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. |
2 | remo cum fratre quirinus iura dabunt] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri. |
3 | remo cum fratre quirinus iura dabunt multi sic intellegere volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est 'viden ut geminae stent vertice cristae?' sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est 'parte alia dis et ventis Agrippa secundis'. nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait 'victorisque arma Quirini'. ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a κοίρανος qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi. |
|
I.Versus 293 |
1 | dirae cum apertae sunt. |
2 | dirae] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae 'an sua cuique deus fit dira cupido' et 'iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci' et 'dicuntur geminae pestes cognomine Dirae'. |
3 | compagibus ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit. |
|
I.Versus 294 |
1 | belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. |
2 | furor impius intus ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt |
3 | furor impius intus non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit. |
|
I.Versus 295 |
1 | saeva sedens super arma secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. |