monumenta.ch > Servius > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, 294, 1
belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit.