monumenta.ch > Ivo Carnotensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ivo Carnotensis, Epistolae, p161, 8
Quibus auctoritatibus et rationibus liquet quia non debet praeponderare quod illicite et cum iniuria proximi praesumptum est, sed id quod legitime et honeste consensu contrahentium prius confoederatum est, quamvis si alterum praeponderaret, cum utrobique crimen sit, periculose tamen secundum Scripturas, illa admittitur compensatio, quae crimen crimine defendit (S. August. in cap. Quod ait, dist. 14).